Rozmiar: 15909 bajtów

- 59 -

1317. Nov. 26. Liegnitz.

Herzog Boleslaus verkauft der Stadt den Zins von 15 aufgeführten Kaufkammern.

In nomine domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi scripti testimonio et testium amminiculo fuerint roborata. Nos itaque Bolezlaus dei gracia dux Slezie et dominus Legniczensis vniuersis presentibus et futuris tenore presencium volumus esse notum, quod nos fidelibus nostris ciuitatis Legniczensis infra scriptis quindecim marcas nostri veri census in cameris mercatorijs apud Legnicz subscriptis, primo videlicet Ekehardo vnam marcam census in ipsius camera propria, Wernhero Gothschalkinne similiter in propria camera vnam marcam, Nycolao de Lubek in propria camera vnam marcam, item Heinrico de Ruya et pueris Jononis Sybothonis in duabus eorum cameris duas marcas et vnam marcam in camera Sydlonis de Brokotindorf et vnam marcam in Jacobi Pannicide camera, item Cunado de Brokotindorf vnam marcam in propria camera et vnam marcam in camera Peczoldi de Kaliz, item Luthero et Johanni dictis de Kolbil vnam marcam in eorum propria camera, item Harthlibo de Lemberg vnam marcam in propria camera, item Arnoldo de Bresin vnam marcam in propria camera pro heredibus filie sue relicte illius de Michelsdorf, item Cunado episcopo vnam marcam in camera propria, item Vlrico de Haynouia vnam marcam in propria camera, item Heinrico de Crotschschicz vnam marcam in propria camera rite et racionabiliter vendidimus iure hereditario in perpetuum possidendas. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri et nostri sigilli munimine fecimus insigniri. Actum et datum in Legnicz anno domini millesimo trecentesimo decimo septimo, in crastino beate Katherine virginis gloriose, presentibus testibus infra scriptis, videlicet Bromzslao Buziwoy, Weyschone de Ruffa ecclesia, Alberto Bauaro, Johanne de Rymberg, Thomka de Michelsdorf, Nycolao Olow iudice curie Legniczensis, domino Paulo dicto Pfeffirkorn nostro prothonotario, qui presencia ad conscribendum habuit in commisso.

O. d. St. L. No. 20. An rothseidener Schnur das grosse Siegel mit dem Rücksiegel. — Altes Privilegb. p. 16b. — Bitschen, Privilegb. f. LXXXIIIb. hat die ganze fünfte Zeile der Original-Urk. von "in ipsius" bis "Nycolao" übersprungen.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów